monumenta.ch > Plinius > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 135
{LXXXIV} Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa - cum floret, existimari potest alba viola -, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in vini cyathis II septenis diebus, admodum amara potione. Chamaeleucen apud nos farfarum sive farfugium vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed ampliore. radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is nidor per infundibulum bibitur inveteratae tussi.